

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 4: Versus 22
Non est enim aliquid,etc. Quasi dicat: Nolite erubescere Evangelium, quia nihil occultum modo, quod non fiat palam in judicio,quando illuminabit Deus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium[Matth. 10.]; ubi vobis a Deo laus, illis autem poena aeterna.